

Epistola ad Hebraeos*
Caput 8: Versus 11
Non docebit.Quod latebat in littera, et discebat populus per traditiones magistrorum, hoc Spiritus adveniens docuit apostolos, et hoc est quod Propheta dicit:Non docebit unusquisque proximum, quia omnes scient[Jer. 31.]; sicut in Evangelio dicitur:Tunc aperuit eis sensum[Luc. 24.], etc.Majorem.Majores intellige vel tempore: ut priores qui nos posteriores exspectaverunt in denario accipiendo; vel scientia, vel virtute digniores, qui scilicet intelligere valuerunt lumen incorporeum atque incommutabile, quantum in hac vita potest: quod minores tamen credere potuerunt. Cum ergo venerit quod perfectum est, et evacuatum fuerit quod ex parte est, tunc qui assumpta carne carni apparuit, ostendet seipsum dilectoribus suis. Tunc omnes scient eum a minore usque ad majorem, quia etiam minimus tunc perfecte sciet, cum per se, non a majore instructus erit.